

Liber Numeri*
Caput 1: Versus 10
Joseph.Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito praelatus, gentilem populum Judaico praelatum. Unde:Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel[Matth. 8.].Elisama.Elisama Christum significat, de quo dicitur:Factus est obediens Patri usque ad mortem,etc.[Philip. 2.]. Qui de se ait:Quae audivi ab eo haec loquor in mundo[Joan. 8.]. Hic est filius Ammiud, id estpopuli inclyti,de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum.[RAB.]Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia.Manasses,etc.Obliviosus,ea scilicetquae retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitae, quam retribuet Deus diligentibus se[Philip. III; Jac. 1.].Gamaliel.Gamaliel,reddidit mihi Deus,filius Phadassur, id estredemptionis validae,princeps est in tribu Manasse, qui interpretaturoblitus,velobliviosus:cum Christus[quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit]in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Israel creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cumplenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet[Rom. 11.].